monumenta.ch > Hieronymus > sectio 105 > sectio 59 > sectio 25 > sectio 32 > 1 > sectio 108 > sectio 324

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 324
Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial? Quid facit cum psalterio Horatius? cum evangeliis Maro? cum apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum.